Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/226

Haec pagina emendata est
222
éthique


pertino jam hunc jam illum imaginabitur, hoc est, neutrum certo, sed utrumque contingenter futurum contemplabitur. Atque hæc imaginationis fluctuatio eadem erit, si imaginatio rerum sit, quas eodem modo cum relations ad tempus præteritum vel præsens contemplamur ; et consequenter res, tam ad tempus præsens quam ad præteritum vel futurum relatas ut contingentes imaginabimur.

COROLLARIUM II

De natura Rationis est, res sub quadam æternitatis specie percipere.

DEMONSTRATIO

De natura enim Rationis est, res ut necessarias, et non ut contingentes contemplari (per Prop. præced.). Hanc autem rerum necessitatem