Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/224

Haec pagina emendata est
220
éthique


SCHOLIUM

Qua autem ratione hoc fiat, paucis explicabo. Ostendimus supra (Prop. 17 hujus cum ejus Coroll.), Mentem, quamvis res non existant, eas tamen semper ut sibi præsentes imaginari, nisi causæ occurrant, quæ earum præsentem existentiam secludant. Deinde (Prop. 18 hujus) ostendimus, quod, si Corpus humanum semel a duobus corporibus externis simul affectum fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur, hoc est, ambo ut sibi præsentia contemplabitur, nisi causæ occurrant, quæ eorum præsentem existentiam secludant. Præterea nemo dubitat, quin etiam tempus imaginemur, nempe ex eo, quod corpora alia aliis tardius, vel celerius, vel æque celeriter moveri imaginemur. Ponamus itaque puerum, qui heri prima vice hora matutina vi-