Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/222

Haec pagina emendata est
218
éthique


cum suis ideatis conveniant ? At has, inquam, quæstiones me jam respondisse puto. Nam quod ad differentiam inter ideam veram et falsam attinet, constat ex Propositione 35 hujus, illam ad hanc sese habere, ut ens ad non ens. Falsitatis autem causas a Propositione 19 usque ad 35 cum ejus Scholio clarissime ostendi. Ex quibus etiam apparet, quid homo, qui veras habet ideas, homini, qui non nisi falsas habet, intersit. Quod denique ultimum attinet, nempe, undenam homo scire potest se habere ideam, quæ cum suo ideato conveniat ; id modo satis superque ostendi, ex hoc solo oriri, quod ideam habet, quæ cum suo ideato convenit, sive quod veritas sui sit norma. His adde, quod Mens nostra quatenus res vere percipit, pars et infiniti Dei intellectus (per Coroll. Prop. 11 hujus) ; adeoque tam necesse est, ut Mentis claræ et distincte ideæ veræ sint, ac Dei ideæ.