Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/221

Haec pagina emendata est
217
de la nature et de l’origine de l’âme


scire potest, se rem aliquam intelligere, nisi prius rem intelligat ? hoc est, quis potest scire, se de aliqua re certum esse, nisi prius de ea re certus sit ? Deinde quid idea vera clarius et certius dari potest, quod norma sit veritatis ? Sane sicut lux seipsam et tenebras manifestat, sic veritas norma sui et falsi est. Atque his me ad has quæstiones respondisse puto, nempe : si idea vera, quatenus tantum dicitur cum suo ideato convenire, a falsa distinguitur ; nihil ergo realitatis aut perfectionis idea vera habet præ falsa (quandoquidem per solam denominationem extrinsecam distinguuntur) et consequenter neque etiam homo, qui veras, præ illo, qui falsas tantum ideas habet[1] ? Deinde, undefit, ut homines falsas habeant ideas ? Et denique, unde aliquis certo scire potest, se ideas habere, quæ

  1. Cette phrase est ainsi ponctuée dans l'édition Land : Atque his me ad has quæstiones respondisse puto ; nempe, si idea vera, quatenus tantum dicitur cum suo ideato convenire, a falsa distinguitur, nihil ergo realitatis aut perfectionis idea vera habet præ falsa (quandoquidem per solam denominationem extrinsecam distinguuntur), et consequenter neque etiam homo, qui veras, præ illo, qui falsas tantum ideas habet.