Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/217

Haec pagina emendata est
213
de la nature et de l’origine de l’âme


nempe ex communi proprietate proportionalium. At in numeris simplicissimis nihil horum opus est. Ex. gr. datis numeris 1, 2, 3, nemo non videt, quartum numerum proportionalem esse 6, atque hoc multo clarius, quia ex ipsa ratione, quam primum ad secundum habere uno intuitu videmus, ipsum quartum concludimus.

PROPOSITIO XLI

Cognitio primi gencris unica est falsitatis causa, secundi autem et tertii est necessario vera.

DEMONSTRATIO

Ad primi generis cognitionem illas omnes ideas diximus in præced. Schol. pertinere, quæ sunt inadæquatæ et confusæ ; atque adeo (per