Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/216

Haec pagina emendata est
212
éthique


opinionem, vel Imaginationem in posterum vocalio ; III° denique ex eo, quod notiones communes, rerumque proprietatum ideas adæquatas habemus (Vide Coroll. Prop. 38 et 39 cum ejus Coroll. et Prop. 40 hujus) ; atque hunc Rationem et secundi generis cognitionem vocabo. Præter hæc duo cognitionis genera datur, ut in sequentihus ostendam, aliud tertium, quod Scientiam Intuitivam vocabimus. Atque hoc cognoscendi genus procedit ab adæquata idea essentiæ formalis quorundam Dei attributorum ad adæquatam cognitionem essentiæ rerum. Hæc omnia unius rei exemplo explicabo. Dantur ex. gr. tres numeri, ad quartum obtinendum, qui sit ad tertium ut secundus ad primum. Non dubitant mercatores secundum in tertium ducere, et productum per primum dividere ; quia scilicet ea, quæ a magistro, absque ulla demonstratione audiverunt, nondum tradiderunt oblivioni, vel quia id sæpe in numeris simplicissimis experti sunt, vel ex vi Demonstrationis Prop. 19 lib. VII Euclid.,