Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/214

Haec pagina emendata est
210
éthique


ab iisdem afficitur, conveniunt, distincte imaginetur ; nam ab eo Corpus maxime[1], scilicet ab unoquoque singulari, affectum fuit ; atque hoc nomine hominis exprimit, hocque de infinitis singularibus prædicat. Nam singularium determinatum numerum, ut diximus, imaginari nequit. Sed notandum, has notiones non ab omnibus eodem modo formari, sed apud unumquemque variare pro ratione rei, a qua Corpus affectum sæpius fuit, quamque facilius Mens imaginatur vel recordatur. Ex. gr. qui sæpius cum admiratione hominum staturam contemplati sunt, sub nomine hominis intelligent animal erectæ staturæ ; qui vero aliud assueti sunt contemplari, aliam hominum communem imaginem formabunt, nempe, hominem esse animal risibile ; animal bipes sine plumis ; animal rationale ; et sic de reliquis unusquisque pro dispositione

  1. Dans l'édition Land ce passage est ainsi ponctué : nam ab eo Corpus, maxime scilicet.