Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/213

Haec pagina emendata est
209
de la nature et de l’origine de l’âme


duntur, Mens etiam omnia corpora confuse sine ulla distinctione imaginabitur, et quasi sub uno attributo comprehendet, nempe sub attributo Entis, Rei, etc. Potest hoc etiam ex eo deduci, quod imagines non semper æque vigeant, et ex aliis causis his analogis, quas hic explicare non est opus ; nam ad nostrum, ad quem collineamus, scopum unam tantum sufficit considerare. Nam omnes huc redeunt, quod hi termini ideas significent summo gradu confusas. Ex similibus deinde causis ortæ sunt notiones illæ, quas Universales vocant, ut Homo, Equus, Canis, etc. videlicet[1], quia in Corpore humano tot imagines ex. gr. hominum formantur simul, ut vim imaginandi, non quidem penitus, sed eo usque tamen superent, ut singulorum parvas differentias (videlicet uniuscujusque colorem magnitudinem, etc.) eorumque determinatum numerum Mens imaginari nequeat, et id tantum, in quo omnes, quatenus Corpus

  1. Land écrit Videlicet avec une majuscule, comme si ce mot commençait une phrase nouvelle.