Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/207

Haec pagina emendata est
203
de la nature et de l’origine de l’âme


erit necessario in Deo adæquata, quatenus Mentem humanam constituit, sive quatenus ideas habet, quæ in Mente humana sunt ; Mens igitur (per Coroll. prop. 11 hujus) A necessario adæquate percipit, idque tam quatenus se, quam quatenus suum, vel quodcunque externum corpus percipit, nec A alio modo potest concipi. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, dari quasdam ideas, sive notiones, omnibus hominibus communes ; nam (per Lem. II) omnia corpora in quibusdam conveniunt, quæ (per Prop. præced.) ab omnibus debent adæquate, sive clare et distincte percipi.