Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/205

Haec pagina emendata est
201
de la nature et de l’origine de l’âme


et 28 hujus) : adeoque omnes, tam adæquatæ quam inadæquatæ eadem necessitate (per Coroll. Prop. 6 hujus) consequuntur. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXVII

Id, quod omnibus commune (de his vide supra Lemma 2), quodque æque in parte ac in toto est, nullius rei singularis essentiam constituit.

DEMONSTRATIO

Si negas, concipe, si fieri potest, id essentiam alicujus rei singularis constituere ; nempe essentiam B. Ergo (per Defin. 2 hujus) id sine B non poterit esse neque concipi ; atqui hoc est contra hypothesin : Ergo id ad essentiam B non pertinet, nec alterius rei singularis essentiam constituit. Q. E. D.