Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/202

Haec pagina emendata est
198
éthique


DEMONSTRATIO

Nihil in ideis positivum datur, quod falsitatis formam constituat (per Prop. 33 hujus) ; at falsitas in absolula privatione consistere nequit (Mentes enim, non Corpora, errare nec falli dicuntur), neque etiam in absoluta ignorantia ; diversa enim sunt ignorare et errare ; quare in cognitionis privatione, quam rerum inadæquata cognitio, sive ideæ inadæquatæ et confusæ involvunt, consistit. Q. E. D.

SCHOLIUM

In Scholio Prop. 17 hujus Partis explicui, qua ratione error in cognitionis privatione consistit ; sed ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum dabo. Nempe falluntur homines, quod se liberos esse putant ; quæ opinio in hoc solo consistit, quod suarum actionum