Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/200

Haec pagina emendata est
196
éthique


DEMONSTRATIO

Omnes enim ideæ, quæ in Deo sunt, cum suis ideatis omnino conveniunt (per Coroll. Prop. 7 hujus), adeoque (per Ax. 6 p. I) omnes veræ sunt. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXIII

Nihil in ideis positivum est, propter quod falsæ dicuntur.

DEMONSTRATIO

Si negas, concipe, si fieri potest, modum positivum cogitandi, qui formam erroris sive falsitatis constituat. Hic cogitandi modus non potest esse in Deo (per Prop. præced.) ; extra Deum autem etiam nec esse nec concipi potest (per Prop. 15, p. I). Atque adeo nihil potest dari positivum in ideis, propter quod falsæ dicuntur. Q. E. D.