Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/199

Haec pagina emendata est
195
de la nature et de l’origine de l’âme


tate in præcedenti Prop. demonstraverimus, nos de duratione nostri Corporis non nisi admodum inadæquatam cognitionem habere ; ergo hoc idem de rerum singularium duratione erit concludendum, quod scilicet ejus non nisi admodum inadæquatam cognitionem habere possumus. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, omnes res particulares contingentes et corruptibiles esse. Nam de earum duratione nullam adæquatam cognitionem habere possumus (per Prop. præced.), et hoc est id, quod per rerum contingentiam et corruptionis possibilitatem nobis est intelligendum (vide Schol. 1 Prop. 33 p. I). Nam (per Prop 29 p. I) præter hoc nullum datur contingens.

PROPOSITIO XXXII

Omnes ideæ, quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt.