Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/198

Haec pagina emendata est
194
éthique


tituere consideratur ; hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), hæc cognitio est in nostra Mente admodum inadæquata. Q. E. D.

PROPOSITIO XXXI

Nos de duratione rerum singularium, quæ extra nos sunt, nullam nisi admodum inadæquatam cognitionem habere possumus.

DEMONSTRATIO

Unaquæque enim res singularis, sicuti humanum Corpus, ab alia re singulari determinari debet ad existendum et operandum certa ac determinata ratione ; et hæc iterum ab alia, et sic in infinitum (per Prop. 28 p. I). Cum autem ex hac communi rerum singularium proprie-