Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/197

Haec pagina emendata est
193
de la nature et de l’origine de l’âme


DEMONSTRATIO

Nostri corporis duratio ab ejus essentia non dependet (per Ax. I hujus), nec etiam ab absoluta Dei natura (per Prop. 21 p. I). Sed (per Prop. 28 p. I) ad existendum et operandum determinatur a talibus causis, quæ etiam ab aliis determinatæ sunt ad existendum et operandum certa ac determinata ratione, et hæ iterum ab aliis, et sic in infinitum. Nostri igitur Corporis duratio a communi Naturæ ordine et rerum constitutione pendet. Qua autem ratione res constitutæ sint, ejus rei adæquata cognitio datur in Deo, quatenus earum omnium ideas, et non quatenus tantum humani Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9 hujus) ; quare cognitio durationis nostri Corporis est in Deo admodum inadæquata, quatenus tantum naturam Mentis humanæ cons-