Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/193

Haec pagina emendata est
189
de la nature et de l’origine de l’âme


poris humani, et consequenter totum Corpus afficitur. At (per Prop. 24 et 25 hujus) corporum externorum adæquata cognitio, ut et partium Corpus humanum componentium, in Deo non est, quatenus humana Mente, sed quatenus aliis ideis affectus consideratur. Sunt ergo hæ affectionum ideæ, quatenus ad solam humanam Mentem referuntur, veluti consequentiæ absque præmissis, hoc est (ut per se notum) ideæ confusæ. Q. E. D.

SCHOLIUM

Idea, quæ naturam Mentis humanæ constituit, demonstratur eodem modo non esse, in se sola considerata, clara et distincta ; ut etiam idea Mentis humanæ, et ideæ idearum affectionum Corporis humani, quatenus ad solam Mentem referuntur, quod unusquisque facile videre potest.