Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/192

Haec pagina emendata est
188
éthique


Corpus humanum Individuum est, quod multis aliis modis affici potest, ejus idea, etc. (Vide Demonst. Prop. 25 hujus).


PROPOSITIO XXVIII

Ideæ affectionum Corporis humani, quatenus ad humanam Mentem tantum referunt, non sunt clari et distinctæ, sed confusæ.


DEMONSTRATIO

Ideæ enim affectionum Corporis humani tam corporum externorum, quam ipsius humani Corporis naturam involvunt (per Prop. 16 hujus) ; nec tantum Corporis humani, sed ejus etiam partium naturam involvere debent ; affectiones namque modi sunt (per Post. 3), quibus partes Cor-