Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/187

Haec pagina emendata est
183
de la nature et de l’origine de l’âme


communicant (vide Defin. post Coroll. Lemmat. 3), et non quatenus ut Individua, absque relatione ad humanum Corpus, considerari possunt. Sunt enim partes humani Corporis (per Post 1) valde composita Individua, quorum partes (per Lem. 4) a Corpore humano, servata omnino ejusdem natura et forma, segregari possunt, motusque suos (vide Axiom. 1 post Lem. 3) aliis corporibus alia ratione communicare ; adeoque (per Prop. 3 hujus) cujuscunque partis idea sive cognitio in Deo erit, et quidem (per Prop. 9 hujus) quatenus affectus consideratur alia idea rei singularis, quæ res singularis ipsa parte ordine Naturæ prior est (per Prop. 7 hujus). Quod idem præterea etiam de quacunque parte ipsius Individui Corpus humanum componentis est dicendum ; adeoque cujuscunque partis Corpus humanum componentis cognitio in Deo est, quatenus plurimis rerum ideis affectus est, et non quatenus Corporis humani tantum habet