Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/184

Haec pagina emendata est
180
éthique


PROPOSITIO XXII

Mens humana non tantum Corporis affectiones sed etiam harum affectionum ideas percipit.

DEMONSTRATIO

Affectionum idearum ideæ in Deo eodem modo sequuntur, et ad Deum eodem modo referuntur, ac ipsæ affectionum ideæ ; quod eodem modo demonstratur ac Propositio 20 hujus. At ideæ affectionum Corporis in Mente humana sunt (per Prop. 12 hujus), hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus) in Deo, quatenus humanæ Mentis essentiam constituit ; ergo harum idearum ideæ in Deo erunt, quatenus humanæ Mentis cognitionem sive ideam habet, hoc est (per Prop. 21 hujus) in ipsa Mente humana, quæ propterea non tantum Corporis affectiones, sed earum etiam ideas percipit. Q. E. D.