Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/183

Haec pagina emendata est
179
de la nature et de l’origine de l’âme


SCHOLIUM

Hæc Propositio longe clarius intelligitur ex dictis in Schol. Prop. 7 hujus ; ibi enim ostendimus Corporis ideam et Corpus, hoc est (per Prop. 13 hujus) Mentem et Corpus, unum et idem esse Individuum, quod jam sub Cogitationis jam sub Extensionis attributo concipitur ; quare Mentis idea et ipsa Mens una eademque est res, quæ sub uno eodemque attributo, nempe Cogitationis, concipitur. Mentis, inquam, idea et ipsa Mens in Deo eadem necessitate ex eadem cogitandi potentia sequuntur dari. Nam revera idea Mentis, hoc est idea ideæ, nihil aliud est quam forma ideæ, quatenus hæc ut modus cogitandi, absque relatione ad objectum consideratur ; simul ac enim quis aliquid scit, eo ipso scit, se id scire, et simul scit, se scire, quod scit, et sic in infinitum. Sed de his postea