Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/182

Haec pagina emendata est
178
éthique


nexio causarum (per Prop. 7 hujus) ; sequitur ergo hæc Mentis idea sive cognitio in Deo, et ad Deum eodem modo refertur, ac idea sive cognitio Corporis. Q. E. D.

PROPOSITIO XXI

Hæc Mentis idea eodem modo unita est Menti, ac ipsa Mens unita est Corpori.

DEMONSTRATIO

Mentem unitam esse Corpori ex eo ostendimus, quod scilicet Corpus Mentis sit objectum (vide Prop. 12 et 13 hujus) : adeoque per eandem illam rationem idea Mentis cum suo obiecto, hoc est cum ipsa Mente, eodem modo unita esse debet, ac ipsa Mens unita est Corpori. Q. E. D.