Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/180

Haec pagina emendata est
176
éthique


alia rei singularis idea affectus consideratur ; vel, quia (per Post. 4) Corpus humanum plurimis corporibus indiget, a quibus continuo quasi regeneratur ; et ordo et connexio idearum idem est (per Prop. 7 hujus) ac ordo et connexio causarum ; erit hæc idea in Deo, quatenus plurimarum rerum singularium ideis affectus consideratur. Deus itaque ideam Corporis humani habet, sive Corpus humanum cognoscit quatenus plurimis aliis ideis affectus est, et non quatenus naturam humanæ Mentis constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11 hujus), Mens humana Corpus humanum non cognoscit. At ideæ affectionum Corporis in Deo sunt, quatenus humanæ Mentis naturam constituit, sive Mens humana easdem affectiones percipit (per Prop. 12 hujus) ; et consequenter (per Prop. 16 hujus) ipsum Corpus humanum, idque (per Prop. 17 hujus) ut actu existens ; percipit ergo eatenus tantum Mens humana ipsum humanum Corpus. Q. E. D.