Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/178

Haec pagina emendata est
174
éthique


dem rerum naturam explicant ; sunt enim revera (per Prop. 16 hujus) ideæ affectionum Corporis humani, quæ tam hujus quam corporum externorum naturam involvunt. Dico secundo, hanc concatenationem fieri secundum ordinem et concatenationem affectionum Corporis humani, ut ipsam distinguerem a concatenatione idearum, quæ fit secundum ordinem intellectus, quo res per primas suas causas Mens percipit, et qui in omnibus hominibus idem est. Atque hinc porro clare intelligimus, cur Mens ex cogitatione unius rei statim in alterius rei cogitationem incidat, quæ nullam cum priore habet similitudinem ; ut ex. gr. ex cogitatione vocis pomi homo Romanus statim in cogitationem fructus incidet[1] qui nullam cum articulato illo sono habet similitudinem, nec aliquid commune, nisi quod ejusdem hominis Corpus ab his duobus affectum sæpe fuit ; hoc est, quod ipse homo sæpe vocem pomum audivit, dum ipsum fructum videret ; et sic unusquisque ex una in aliam

  1. Au lieu du futur incidet, Land met ici le présent incidit.