Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/177

Haec pagina emendata est
173
de la nature et de l’origine de l’âme


citur disponiturque, ac affectum est, cum quædam ejus partes ab ipso corpore externo fuerunt impulsæ : sed (per hypothesin) Corpus tum ita fuit dispositum, ut Mens duo simul corpora imaginaretur, ergo jam etiam duo simul imaginabitur, atque Mens ubi alterutrum imaginabitur, statim et alterius recordabitur. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hinc clare intelligimus, quid sit Memoria. Est enim nihil aliud quam quædam concatenatio idearum, naturam rerum, quæ extra Corpus humanum sunt, involventium, quæ in Mente fit secundum ordinem et concatenationem affectionum Corporis humani. Dico primo, concatenationem esse illarum tantum idearum, quæ naturam, rerum quæ extra Corpus humanum sunt, involvunt ; non autem idearum, quæ earun-