Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/175

Haec pagina emendata est
171
de la nature et de l’origine de l’âme


Paulo est. Illa enim essentiam Corporis ipsius Petri directe explicat, nec existentiam involvit, nisi quamdiu Petrus existit ; hæc autem magis constitutionem Corporis Pauli quam Petri naturam indicat, et ideo, durante illa Corporis Pauli constitutione, Mens Pauli, quamvis Petrus non existat, ipsum tamen ut sibi præsentem contemplabitur. Porro, ut verba usitata retineamus, Corporis humani affectiones, quarum ideæ corpora, externa velut nobis præsentia repræsentant, rerum imagines vocabimus, tametsi rerum figuras non referunt. Et cum Mens hac ratione contemplatur corpora, eandem imaginari dicemus. Atque hic, ut quid sit error indicare incipiam, notetis velim, Mentis imaginationes in se spectatas nihil erroris continere ; sive Mentem ex eo, quod imaginatur, non errare ; sed tantum quatenus consideratur carere idea, quæ existentiam illarum rerum, quas sibi præsentes imaginatur, secludat. Nam si