Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/174

Haec pagina emendata est
170
éthique


SCHOLIUM

Videmus itaque qui fieri potest ut ea, quæ non sunt, veluti præsentia contemplemur, ut sæpe fit. Et fieri potest, ut hoc aliis de causis contingat ; sed mihi hic sufficit ostendisse unam, per quam rem sic possim explicare, ac si ipsam per veram causam ostendissem ; nec tamen credo me a vera longe aberrare, quandoquidem omnia illa, quæ sumpsi, postulata vix quicquam continent, quod non constet experientia, de qua nobis non licet dubitare, postquam ostendimus Corpus humanum, prout ipsum sentimus, existere (vide Coroll. post Prop. 13 hujus). Præterea (ex Coroll. præced. et Coroll. 2 Prop. 16 hujus) clare intelligimus, quænam sit differenlia inter ideam ex. gr. Petri, quæ essentiam Mentis ipsius Petri constituit, et inter ideam ipsius Petri quæ in alio homine, puta in