Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/173

Haec pagina emendata est
169
de la nature et de l’origine de l’âme


ut in molliores sæpe impingant, earum plana (per Post. 5) mutant ; unde fit (vide Axiom. 2 post Coroll. Lem. 3) ut inde alio modo reflectantur quam antea solebant, et ut etiam postea, iisdem novis planis spontaneo suo motu occurrendo, eodem modo reflectantur, ac cum a corporibus externis versus illa plana impuilsæ sunt ; et consequenter, ut Corpus humanum, dum sic reflexæ moveri pergunt, eodem modo afficiant, de quo Mens (per Prop. 12 hujus) iterum cogitabit ; hoc est (per Prop. 17 hujus), Mens iterum corpus externum ut præsens contemplabitur ; et hoc toties, quoties Corporis humani partes fluidæ spontaneo suo motu iisdem planis occurrent. Quare, quamvis corpora externa, a quibus Corpus humanum affectum semel fuit, non existant, Mens tamen eadem toties ut præsentia contemplabitur, quoties hæc corporis actio repetetur. Q. E. D.