Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/172

Haec pagina emendata est
168
éthique


humana (per Prop. 12 hujus) hanc corporis affectionem contemplabitur ; hoc est (per Prop. præced.) ideam habebit modi actu existentis, quæ naturam corporis externi involvit ; hoc est ideam, quæ existentiam vel præsentiam naturæ corporis externi non secludit, sed ponit ; adeoque Mens (per Coroll. 1 præced.) corpus externum ut actu existens, vel ut præsens contemplabitur, donec afficiatur etc. Q. E. D.

COROLLARIUM

Mens corpora externa, a quibus Corpus humanum semel affectum fuit, quamvis non existant nec præsentia sint, contemplari tamen poterit, velut præsentia essent.

DEMONSTRATIO

Dum corpora externa Corporis humani partes fluidas ita déterminant,