Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/169

Haec pagina emendata est
165
de la nature et de l’origine de l’âme


PROPOSITIO XV

Idea, quæ esse formale humanæ Mentis constituit, non est simplex, sed ex plurimis ideis composita.

DEMONSTRATIO

Idea, quæ esse formale humanæ Mentis constituit, est idea Corporis (per Prop. 13 hujus), quod (per Post. 1) ex plurimis valde compositis Individuis componitur. At cujuscunque Individui, corpus componentis, datur necessario (per Coroll. Prop. 8 hujus) in Deo idea ; ergo (per Prop. 7 hujus) idea Corporis humani ex plurimis hisce partium componentium ideis est composita. Q. E. D.

PROPOSITIO XVI

Idea cujuscunque modi, quo Corpus humanum a corporibus externis affi-