Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/168

Haec pagina emendata est
164
éthique


VI. Corpus humanum potest corpora externa plurimis modis movere, plurimisque modis disponere.

PROPOSITIO XIV

Mens humana apta est ad plurima percipiendum, et eo aptior, quo ejus Corpus pluribus modis disponi potest.

DEMONSTRATIO

Corpus enim humanum (per Post. 3 et 6) plurimis modis a corporibus externis afficitur, disponiturque ad corpora externa plurimis modis afficiendum. At omnia, quæ in Corpore humano contingunt (per Prop. 12 hujus), Mens humana percipere debet ; est ergo Mens humana apta ad plurima percipiendum, et eo aptior, etc. Q. E. D.