Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/164

Haec pagina emendata est
160
éthique


LEMMA VI

Si corpora quædam, Individuum componentia, motum, quem versus unam partem habent, aliam versus flectere cogantur ; at ita ut motus suos continuare possint, atque invicem eadem qua antea ratione communicare ; retinebit itidem Individuum suam naturam, absque ulla formæ mutatione.

DEMONSTRATIO

per se patet. Id enim omne retinere supponitur, quod in ejusdem definitione formam ipsius constituere diximus.

LEMMA VII

Retinet præterea Individuum sic compositum suam naturam, sive id secun-