Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/162

Haec pagina emendata est
158
éthique


cem incumbunt, dura ; quorum autem partes secundum parvas, mollia ; et quorum denique partes inter se moventur, fluida vocabo.

LEMMA IV

Si corporis, sive Individui, quod ex pluribus corporibus componitur, quædam corpora segregentur, et simul totidem alia ejusdem naturæ eorum loco succedant, retinebit Individuum suam naturam uti antea, absque ulla ejus formæ mutatione.

DEMONSTRATIO

Corpora enim (per Lem. 1) ratione substantiæ non distinguuntur ; id autem, quod formam Individui constituit, in corporum unione (per Defin. præc.) consistit ; atqui hæc (per hypothesin), tametsi corporum