Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/158

Haec pagina emendata est
154
éthique


pore, quod (per Axiom. 1) etiam vel movetur vel quiescit. At hoc etiam (per eandem rationem) moveri vel quiescere non potuit, nisi ab alio ad motum vel quietem determinatum fuisset, et hoc iterum (per eandem rationem) ab alio, et sic in infinitum. Q. E. D.


COROLLARIUM

Hinc sequitur, corpus motum tamdiu moveri, donec ab alio corpore ad quiescendum determinetur ; et corpus quiescens tamdiu etiam quiescere, donec ab alio ad motum determinetur. Quod etiam per se notum est. Nam cum suppono, corpus ex. gr. A quiescere, nec ad alia corpora mota attendo, nihil de corpore A dicere potero, nisi quod quiescat. Quod si postea contingat, ut corpus A moveatur, id sane evenire non potuit ex eo, quod quiescebat ; ex eo enim nil aliud sequi poterat,