Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/153

Haec pagina emendata est
149
de la nature et de l’origine de l’âme


SCHOLIUM

Ex his non tanturn intelligimus, Mentem humanam unitam esse Corpori, sed etiam, quid per Mentis et Corporis unionem intelligendum sit. Verum ipsam adæquate, sive distincte, intelligere nemo poterit, nisi prius nostri Corporis naturam adæquate cognoscat. Nam ea, quæ hucusque ostendimus, admodum communia sunt, nec magis ad homines quam ad reliqua Individua pertinent, quæ omnia, quamvis diversis gradibus, animata tamen sunt. Nam cujuscunque rei datur necessario in Deo idea, cujus Deus est causa, eodem modo ac humani Corporis ideæ : atque adeo, quicquid de idea humani Corporis diximus, id de cujuscunque rei idea necessario dicendum est. Attamen nec etiam negare possumus ideas inter se, ut ipsa objecta, differre unamque alia præstantiorem esse,