Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/149

Haec pagina emendata est
145
de la nature et de l’origine de l’âme


nihil aliud dicimus, quam quod Deus non quatenus infinitus est, sed quatenus per naturam humanæ Mentis explicatur, sive quatenus humanæ Mentis essentiam constituit, hanc vel illam habet ideam ; et cum dicimus Deum hanc vel illam ideam habere, non tantum quatenus naturam humanæ Mentis constituit, sed quatenus simul cum Mente humana alterius rei etiam habet ideam, tum dicimus Mentem humanam rem ex parte, sive inadæquate percipere.

SCHOLIUM

Hic sine dubio Lectores hærebunt, multaque comminiscentur, quæ moram injiciant, et hac de causa ipsos rogo, ut lento gradu mecum pergant, nec de his judicium ferant, donec omnia perlegerint.

PROPOSITIO XII

Quicquid in objecto ideæ humanam Mentem constituentis contingit, id ab