Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/148

Haec pagina emendata est
144
éthique


quorum omnium (per Axiom. 3 hujus) idea natura prior est, et ea data reliqui modi (quibus, scilicet idea natura prior est), in eodem debent esse individuo (per idem Axioma) ; atque adeo idea primum est, quod humanæ Mentis esse constituit. At non idea rei non existentis. Nam tum (per Coroll. Prop. 8 hujus) ipsa idea non posset dici existere ; erit ergo idea rei actu existentis. At non rei infinitæ. Res namque infinita (per Prop. 21 et 22 p. I) debet semper necessario existere ; atqui hoc (per Axiom. 1 hujus) est absurdum ; ergo primum, quod esse humanæ Mentis actuale constituit, est idea rei singularis actu existentis. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, Mentem humanam partem esse infiniti intellectus Dei ; ac proinde cum dicimus, Mentem humanam hoc vel illud percipere,