Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/144

Haec pagina emendata est
140
éthique


substantia daretur necessario homo (per Defin. 2 hujus), et consequenter homo necessario existeret, quod (per Ax. 1 hujus) est absurdum. Ergo etc. Q. E. D.

SCHOLIUM

Demonstratur etiam hæc Propositio ex Propositione 5 p. I, nempe quod duæ ejusdem naturæ substantiæ non dentur. Cum autem plures homines existere possint, ergo id, quod hominis formam constituit, non est esse substantiæ. Patet præterea hæc Propositio ex reliquis substantiæ proprietatibus, videlicet, quod substantia sit sua natura. infinita, immutabilis, indivisibilis etc., ut facile unusquisque videre potest.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, essentiam hominis constitui a certis Dei attributorum