Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/143

Haec pagina emendata est
139
de la nature et de l’origine de l’âme


singularis idea affectus consideratur (per præced. Prop.) ; sed (per Prop. 7 hujus) ordo et connexio idearum idem est ac ordo et connexio rerum ; erit ergo cognitio ejus, quod in singulari aliquo objecto contingit, in Deo, quatenus tantum ejusdem objecti habet ideam. Q. E. D.

PROPOSITIO X

Ad essentiam hominis non pertinet esse substantiæ, sive substantia formam hominis non constituit.

DEMONSTRATIO

Esse enim substantiæ involvit necessariam existentiam (per Prop. 7 p. I). Si igitur ad hominis essentiam pertinet esse substantiæ, data ergo