Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/139

Haec pagina emendata est
135
de la nature et de l’origine de l’âme


COROLLARIUM

Hinc sequitur, quod, quamdiu res singulares non existunt, nisi quatenus in Dei attributis comprehenduntur, earum esse objectivum, sive ideæ, non existunt, nisi quatenus infinita Dei idea existit ; et ubi res singulares dicuntur existere, non tantum quatenus in Dei attributis comprehenduntur, sed quatenus etiam durare dicuntur, earum ideæ etiam existentiam, per quam durare dicuntur, involvent.

SCHOLIUM

Si quis ad uberiorem hujus rei explicationem exemplum desideret, nullum sane dare potero, quod rem, de qua hic loquor, utpote unicam, adæquate explicet ; conabor tamen rem, ut fieri potest, illustrare. Nempe