Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/137

Haec pagina emendata est
133
de la nature et de l’origine de l’âme


existens, et idea circuli existentis, quæ etiam in Deo est, una eademque est res, quæ per diversa attributa explicatur ; et ideo sive Naturam sub attributo Extensionis, sive sub attributo Cogitationis, sive sub alio quocunque concipiamus, unum eundemque ordinem, sive unam eandemque causarum connexionem, hoc est easdem res, invicem sequi reperiemus. Nec ulla alia de causa dixi, quod Deus sit causa ideæ ex. gr. circuli quatenus tantum est res cogitans, et circuli quatenus tantum est res extensa, nisi quia esse formale ideæ circuli non nisi per alium cogitandi modum, tanquam causam proximam et ille iterum per alium, et sic in infinitum, potest percipi ; ita ut, quamdiu res ut cogitandi modi considerantur, ordinem totius Naturæ, sive causarum connexionem, per solum Cogitationis attributum explicare debemus ;