Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/134

Haec pagina emendata est
130
éthique


cujus modi sunt, et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent.

DEMONSTRATIO

Unumquodque enim attributum per se absque alio concipitur (per Prop. 10 p. I). Quare uniuscujusque attributi modi conceptum sui attributi, non autem alterius involvunt ; adeoque (per Axiom. 4 p. I) Deum, quatenus sub illo attributo, cujus modi sunt, et non quatenus sub ullo alio consideratur, pro causa habent. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, quod esse formale rerum, quæ modi non sunt cogitandi, non sequitur ideo ex divina natura, quia res prius cognovit ;