Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/132

Haec pagina emendata est
128
éthique


Prop. 14 p. I). Ergo idea Dei, ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest. Q. E. D.

PROPOSITIO V

Esse formale idearum Deum, quatenus tantum ut res cogitans consideratur, pro causa agnoscit, et non quatenus alio attributo explicatur. Hoc est, tam Dei attributorum, quam rerum singularium ideæ, non ipsa ideata sive res perceptas pro causa efficiente agnoscunt, sed ipsum Deum, quatenus est res cogitans.

DEMONSTRATIO

patet quidem ex Propositione 3 hujus. Ibi enim concludebamus, Deum ideam suæ essentiæ, et omnium, quæ ex ea necessario sequun-