Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/130

Haec pagina emendata est
126
éthique


considerantur. Deum enim potestatem omnia destruendi habere dicunt, et in nihilum redigendi. Dei porro potentiam cum potentia Regum sæpissime comparant. Sed hoc in Corollario 1 et 2 Propositionis 32 partis I refutavimus, et Propositione 16 partis I ostendimus, Deum eadem necessitate agere, qua seipsum intelligit ; hoc est, sicuti ex necessitate divinæ naturæ sequitur (sicut omnes uno ore statuunt) ut Deus seipsum intelligat, eadem etiam necessitate sequitur, ut Deus infinita infinitis modis agat. Deinde Propositione 34 partis I ostendimus, Dei potentiam nihil esse, præterquam Dei actuosam essentiam ; adeoque tam nobis impossibile est concipere, Deum non agere, quam Deum non esse. Porro si hæc ulterius persequi liberet, possem hic[1] ostendere, potentiam illam, quam vulgus Deo affingit, non tantum humanam esse

  1. Je supprime ici le mot ulterius inutilement répété dans l'édition Land.