Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/127

Haec pagina emendata est
123
de la nature et de l’origine de l’âme


Competit ergo Deo (per Defin. 5 p. I) attributum, cujus conceptum singulares omnes cogitationes involvunt, per quod etiam concipiuntur. Est igitur Cogitatio unum ex infinitis Dei attributis, quod Dei æternam et infinitam essentiam exprimit (vid. Defin. 6 p. I), sive Deus est res cogitans. Q. E. D.

SCHOLIUM

Patet etiam hæc Propositio ex hoc, quod nos possumus ens cogitans infinitum concipere. Nam quo plura ens cogitans potest cogitare, eo plus realitatis sive perfectionis idem continere concipimus ; ergo ens, quod infinita infinitis modis cogitare potest, est necessario virtute cogitandi infinitum. Cum itaque, ad solam cogitationem attendendo, Ens infinitum