Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/125

Haec pagina emendata est
121
de la nature et de l’origine de l’âme


quaquam potest, neque etiam a causa efficiente, quæ scilicet rei existentiam necessario ponit, non autem tollit.

VI. Per realitatem et perfectionem idem intelligo.

VII. Per res singulares intelligo res, quæ finitæ sunt, et determinatam habent existentiam. Quod si plura individua in una actione ita concurrant, ut omnia simul unius effectus sint causa, eadem omnia eatenus ut unam rem singularem considero.


AXIOMATA

I. Hominis essentia non involvit necessariam existentiam, hoc est, ex Naturæ ordine tam fieri potest, ut hic et ille homo existat, quam ut non existat.

II. Homo cogitat.