Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/121

Haec pagina emendata est
117
De Dieu


cile confutantur. Nam rerum perfectio ex sola earum natura et potentia est æstimanda, nec ideo res magis aut minus perfectæ sunt, propterea quod hominum sensum delectant vel offendunt, quod humanæ naturæ conducunt vel quod eidem repugnant. Iis autem, qui quærunt, cur Deus omnes homines non ita creavit, ut solo rationis ductu gubernarentur ? nihil aliud respondeo, quam quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo nimirum ad infimum perfectionis gradum, creanda ; vel magis proprie loquendo, quia ipsius Naturæ leges adeo amplæ fuerunt, ut sufficerent ad omnia, quæ ab aliquo infinito intellectu concipi possunt, producenda, ut Propositione 16 demonstravi. Hæc sunt, quæ hic notare suscepi, præjudicia. Si quædam hujus farinæ adhuc restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari.


FINIS PARTIS PRIMÆ