Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/120

Haec pagina emendata est
116
éthique


potius imaginari quam intelligere. Res enim si intellexissent, illæ omnes teste Mathesi, si non allicerent, ad minimum convincerent.

Videmus itaque omnes notiones[1], quibus vulgus solet Naturam explicare, modos esse tantummodo imaginandi, nec ullius rei naturam, sed tantum imaginationis constitutionem indicare ; et quia nomina habent, quasi essent entium imaginationem existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis voco ; atque adeo omnia argumenta, quæ contra nos ex similibus notionibus petuntur, facile propulsari possunt. Solent enim multi sic argumentari. Si omnia ex necessitate perfectissimæ Dei naturæ sunt consecuta, unde ergo tot imperfectiones in Natura ? Videlicet rerum corruptio ad fœtorem, usque, rerum deformitas quæ nauseam moveat, confusio, malum, peccatum, etc. Sed, ut modo dixi, fa-

  1. La leçon notiones, au lieu de rationes, a pour elle l'autorité de la traduction de Glazemaker et convient mieux pour le sens.