Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/119

Haec pagina emendata est
115
De Dieu


cœlestes harmoniam componere. Quæ omnia satis ostendunt, unumquemque pro dispositione cerebri de rebus judicasse vel potius imaginationis affectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est (ut hoc etiam obiter notemus), quod inter homines tot, quot experimur, controversiæ ortæ sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis humana corpora in multis conveniant, in plurimis tamen discrepant, et ideo id, quod uni bonum, alteri malum videtur ; quod uni ordinatum, alteri confusum ; quod uni gratum, alteri ingratum est et sic de cæteris, quibus hic supersedeo cum quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia hoc omnes satis experti sunt. Omnibus enim in ore est, Quot capita, tot sensus ; Suo quemque sensu abundare ; Non minora cerebrorum quam palatorum esse discrimina : quæ sententiæ satis ostendunt, homines pro dispositione cerebri de rebus judicare, resque