Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/118

Haec pagina emendata est
114
éthique


ginatio diversimode afficitur, nihil sunt, et tamen ab ignaris tanquam præcipua rerum attributa considerantur ; quia, ut jam diximus, res omnes propter ipsos factas esse credunt ; et rei alicujus naturam bonam vel malam, sanam vel putridam et corruptam dicunt, prout ab eadem afficiuntur. Ex gr. si motus, quem nervi ab objectis, per oculos repræsentatis, accipiunt, valetudini conducat, objecta, a quibus causatur, pulchra dicuntur, quæ autem contrarium motum cient, deformia. Quæ deinde per nares sensum movent, odorifera vel fœtida vocant, quæ per linguam, dulcia aut amara, sapida aut insipida, etc. Quæ autem per tactum, dura aut mollia, aspera aut lævia, etc. Et quæ denique aures movent, strepitum, sonum, vel harmoniam edere dicuntur, quorum postremum homines adeo dementavit, ut Deum etiam harmonia delectari crederent. Nec desunt Philosophi, qui sibi persuaserint, motus