Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/117

Haec pagina emendata est
113
De Dieu


dispositæ, ut, cum nobis per sensus repræsentantur, eas facile imaginari, et consequenter earum facile recordari possimus, easdem bene ordinatas ; si vero contra, ipsas male ordinatas, sive confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis præ cæteris grata sunt, quæ facile imaginari possumus, ideo homines ordinem confusioni præferunt, quasi ordo aliquid in Natura præter respectum ad nostram imaginationem esset ; dicuntque Deum omnia ordine creasse, et hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem tribuunt ; nisi velint forte, Deum, humanæ imaginationi providentem, res omnes eo disposuisse modo, quo ipsas facillime imaginari possent ; nec moram forsan iis injiciet, quod infinita reperiantur, quæ nostram imaginationem longe superant, et plurima, quæ ipsam, propter ejus imbecillitatem, confundunt. Sed de hac re satis. Cæteræ deinde notiones etiam præter imaginandi modos, quibus ima-